2p49csc.md (11788B)
1 His causam quæ communiter erroris esse statuitur, sustulimus. Supra autem 2 ostendimus falsitatem in sola privatione quam ideæ mutilatæ et confusæ 3 involvunt, consistere. Quare idea falsa quatenus falsa est, certitudinem non 4 involvit. Cum itaque dicimus hominem in falsis acquiescere nec de iis dubitare, 5 non ideo ipsum certum esse sed tantum non dubitare dicimus vel quod in falsis 6 acquiescit quia nullæ causæ dantur quæ efficiant ut ipsius imaginatio 7 fluctuetur. Qua de re vide scholium propositionis 44 hujus partis. Quantumvis 8 igitur homo falsis adhærere supponatur, nunquam tamen ipsum certum esse dicemus. 9 Nam per certitudinem quid positivum intelligimus (vide propositionem 43 hujus 10 cum ejusdem scholio) non vero dubitationis privationem. At per certitudinis 11 privationem falsitatem intelligimus. Sed ad uberiorem explicationem præcedentis 12 propositionis quædam monenda supersunt. Superest deinde ut ad objectiones quæ in 13 nostram hanc doctrinam objici possunt, respondeam et denique ut omnem amoveam 14 scrupulum, operæ pretium esse duxi hujus doctrinæ quasdam utilitates indicare. 15 Quasdam inquam nam præcipuæ ex iis quæ in quinta parte dicemus, melius 16 intelligentur. 17 18 Incipio igitur a primo lectoresque moneo ut accurate distinguant inter ideam 19 sive mentis conceptum et inter imagines rerum quas imaginamur. Deinde necesse 20 est ut distinguant inter ideas et verba quibus res significamus. Nam quia hæc 21 tria, imagines scilicet verba et ideæ, a multis vel plane confunduntur vel non 22 satis accurate vel denique non satis caute distinguuntur, ideo hanc de voluntate 23 doctrinam scitu prorsus necessariam tam ad speculationem quam ad vitam sapienter 24 instituendam plane ignorarunt. Quippe qui putant ideas consistere in imaginibus 25 quæ in nobis ex corporum occursu formantur, sibi persuadent ideas illas rerum 26 quarum similem nullam imaginem formare possumus, non esse ideas sed tantum 27 figmenta quæ ex libero voluntatis arbitrio fingimus; ideas igitur veluti 28 picturas in tabula mutas aspiciunt et hoc præjudicio præoccupati non vident 29 ideam quatenus idea est, affirmationem aut negationem involvere. Deinde qui 30 verba confundunt cum idea vel cum ipsa affirmatione quam idea involvit, putant 31 se posse contra id quod sentiunt velle quando aliquid solis verbis contra id 32 quod sentiunt affirmant aut negant. Hæc autem præjudicia exuere facile is 33 poterit qui ad naturam cogitationis attendit, quæ extensionis conceptum minime 34 involvit atque adeo clare intelliget ideam (quandoquidem modus cogitandi est) 35 neque in rei alicujus imagine neque in verbis consistere. Verborum namque et 36 imaginum essentia a solis motibus corporeis constituitur, qui cogitationis 37 conceptum minime involvunt. Atque hæc pauca de his monuisse sufficiat, quare ad 38 prædictas objectiones transeo. 39 40 Harum prima est quod constare putant voluntatem latius se extendere quam 41 intellectum atque adeo ab eodem diversam esse. Ratio autem cur putant voluntatem 42 latius se extendere quam intellectum est quia se experiri aiunt se non majore 43 assentiendi sive affirmandi et negandi facultate indigere ad infinitis aliis 44 rebus quas non percipimus, assentiendum quam jam habemus, at quidem majore 45 facultate intelligendi. Distinguitur ergo voluntas ab intellectu quod finitus 46 hic sit, illa autem infinita. 47 48 Secundo nobis objici potest quod experientia nihil clarius videatur docere quam 49 quod nostrum judicium possumus suspendere ne rebus quas percipimus, assentiamur; 50 quod hinc etiam confirmatur quod nemo dicitur decipi quatenus aliquid percipit 51 sed tantum quatenus assentitur aut dissentitur. Exempli gratia qui equum alatum 52 fingit, non ideo concedit dari equum alatum hoc est non ideo decipitur nisi 53 simul concedat dari equum alatum; nihil igitur clarius videtur docere 54 experientia quam quod voluntas sive facultas assentiendi libera sit et a 55 facultate intelligendi diversa. 56 57 Tertio objici potest quod una affirmatio non plus realitatis videtur 58 continere quam alia hoc est non majore potentia indigere videmur ad 59 affirmandum verum esse id quod verum est, quam ad aliquid quod falsum 60 est, verum esse affirmandum; at unam ideam plus realitatis sive 61 perfectionis quam aliam habere percipimus; quantum enim objecta alia 62 aliis præstantiora tantum etiam eorum ideæ aliæ aliis perfectiores sunt; 63 ex quibus etiam constare videtur differentia inter voluntatem et 64 intellectum. 65 66 Quarto objici potest si homo non operatur ex libertate voluntatis, quid 67 ergo fiet si in æquilibrio sit ut Buridani asina? Famene et siti 68 peribit? Quod si concedam, viderer asinam vel hominis statuam, non 69 hominem concipere; si autem negem, ergo seipsum determinabit et 70 consequenter eundi facultatem et faciendi quicquid velit, habet. Præter 71 hæc alia forsan possunt objici sed quia inculcare non teneor quid 72 unusquisque somniare potest, ad has objectiones tantum respondere curabo 73 idque quam potero breviter. 74 75 Et quidem ad primam dico me concedere voluntatem latius se extendere quam 76 intellectum si per intellectum claras tantummodo et distinctas ideas intelligant 77 sed nego voluntatem latius se extendere quam perceptiones sive concipiendi 78 facultatem nec sane video cur facultas volendi potius dicenda est infinita quam 79 sentiendi facultas; sicut enim infinita (unum tamen post aliud nam infinita 80 simul affirmare non possumus) eadem volendi facultate possumus affirmare, sic 81 etiam infinita corpora (unum nempe post aliud) eadem sentiendi facultate 82 possumus sentire sive percipere. Quod si dicant infinita dari quæ percipere non 83 possumus? regero nos ea ipsa nulla cogitatione et consequenter nulla volendi 84 facultate posse assequi. At dicunt si Deus vellet efficere ut ea etiam 85 perciperemus, majorem quidem facultatem percipiendi deberet nobis dare sed non 86 majorem quam dedit volendi facultatem; quod idem est ac si dicerent quod si Deus 87 velit efficere ut infinita alia entia intelligeremus, necesse quidem esset ut 88 nobis daret majorem intellectum sed non universaliorem entis ideam quam dedit ad 89 eadem infinita entia amplectendum. Ostendimus enim voluntatem ens esse 90 universale sive ideam qua omnes singulares volitiones hoc est id quod iis 91 omnibus commune est, explicamus. Cum itaque hanc omnium volitionum communem sive 92 universalem ideam facultatem esse credant, minime mirum si hanc facultatem ultra 93 limites intellectus in infinitum se extendere dicant. Universale enim æque de 94 uno ac de pluribus ac de infinitis individuis dicitur. 95 96 Ad secundam objectionem respondeo negando nos liberam habere potestatem judicium 97 suspendendi. Nam cum dicimus aliquem judicium suspendere, nihil aliud dicimus 98 quam quod videt se rem non adæquate percipere. Est igitur judicii suspensio 99 revera perceptio et non libera voluntas. Quod ut clare intelligatur, concipiamus 100 puerum equum alatum imaginantem nec aliud quicquam percipientem. Quandoquidem 101 hæc imaginatio equi existentiam involvit (per corollarium propositionis 17 102 hujus) nec puer quicquam percipit quod equi existentiam tollat, ille necessario 103 equum ut præsentem contemplabitur nec de ejus existentia poterit dubitare 104 quamvis de eadem non sit certus. Atque hoc quotidie in somnis experimur nec 105 credo aliquem esse qui putet se, dum somniat, liberam habere potestatem 106 suspendendi de iis quæ somniat, judicium efficiendique ut ea quæ se videre 107 somniat, non somniet et nihilominus contingit ut etiam in somnis judicium 108 suspendamus nempe cum somniamus nos somniare. Porro concedo neminem decipi 109 quatenus percipit hoc est mentis imaginationes in se consideratas nihil erroris 110 involvere concedo (vide scholium propositionis 17 hujus) sed nego hominem nihil 111 affirmare quatenus percipit. Nam quid aliud est equum alatum percipere quam alas 112 de equo affirmare? Si enim mens præter equum alatum nihil aliud perciperet, 113 eundem sibi præsentem contemplaretur nec causam haberet ullam dubitandi de 114 ejusdem existentia nec ullam dissentiendi facultatem nisi imaginatio equi alati 115 juncta sit ideæ quæ existentiam ejusdem equi tollit vel quod percipit ideam equi 116 alati quam habet esse inadæquatam atque tum vel ejusdem equi existentiam 117 necessario negabit vel de eadem necessario dubitabit. 118 119 Atque his puto me ad tertiam etiam objectionem respondisse nempe quod voluntas 120 universale quid sit quod de omnibus ideis prædicatur quodque id tantum 121 significat quod omnibus ideis commune est nempe affirmationem. Cujus propterea 122 adæquata essentia quatenus sic abstracte concipitur, debet esse in unaquaque 123 idea et hac ratione tantum in omnibus eadem sed non quatenus consideratur 124 essentiam ideæ constituere nam eatenus singulares affirmationes æque inter se 125 differunt ac ipsæ ideæ. Exempli gratia affirmatio quam idea circuli ab illa quam 126 idea trianguli involvit æque differt ac idea circuli ab idea trianguli. Deinde 127 absolute nego nos æquali cogitandi potentia indigere ad affirmandum verum esse 128 id quod verum est quam ad affirmandum verum esse id quod falsum est. Nam hæ duæ 129 affirmationes, si mentem spectes, se habent ad invicem ut ens ad non-ens; nihil 130 enim in ideis positivum est quod falsitatis formam constituit (vide 131 propositionem 35 hujus cum ejus scholio et scholium propositionis 47 hujus). 132 Quare hic apprime venit notandum quam facile decipimur quando universalia cum 133 singularibus, et entia rationis et abstracta cum realibus confundimus. 134 135 Quod denique ad quartam objectionem attinet, dico me omnino concedere quod homo 136 in tali æquilibrio positus (nempe qui nihil aliud percipit quam sitim et famem, 137 talem cibum et talem potum qui æque ab eo distant) fame et siti peribit. Si me 138 rogant an talis homo non potius asinus quam homo sit æstimandus? dico me nescire 139 ut etiam nescio quanti æstimandus sit ille qui se pensilem facit et quanti 140 æstimandi sint pueri, stulti, vesani, etc. 141 142 Superest tandem indicare quantum hujus doctrinæ cognitio ad usum vitæ conferat, 143 quod facile ex his animadvertemus. Nempe 144 145 I° quatenus docet nos ex solo Dei nutu agere divinæque naturæ esse participes et 146 eo magis quo perfectiores actiones agimus et quo magis magisque Deum 147 intelligimus. Hæc ergo doctrina præterquam quod animum omnimode quietum reddit, 148 hoc etiam habet quod nos docet in quo nostra summa felicitas sive beatitudo 149 consistit nempe in sola Dei cognitione ex qua ad ea tantum agenda inducimur quæ 150 amor et pietas suadent. Unde clare intelligimus quantum illi a vera virtutis 151 æstimatione aberrant qui pro virtute et optimis actionibus tanquam pro summa 152 servitute, summis præmiis a Deo decorari exspectant quasi ipsa virtus Deique 153 servitus non esset ipsa felicitas et summa libertas. 154 155 II° Quatenus docet quomodo circa res fortunæ sive quæ in nostra potestate non 156 sunt hoc est circa res quæ ex nostra natura non sequuntur, nos gerere debeamus 157 nempe utramque fortunæ faciem æquo animo exspectare et ferre : nimirum quia 158 omnia ab æterno Dei decreto eadem necessitate sequuntur ac ex essentia trianguli 159 sequitur quod tres ejus anguli sunt æquales duobus rectis. 160 161 III° Confert hæc doctrina ad vitam socialem quatenus docet neminem odio habere, 162 contemnere, irridere, nemini irasci, invidere. Præterea quatenus docet ut 163 unusquisque suis sit contentus et proximo auxilio, non ex muliebri misericordia, 164 partialitate neque superstitione sed ex solo rationis ductu prout scilicet 165 tempus et res postulat ut in quarta parte ostendam. 166 167 IV° Denique confert etiam hæc doctrina non parum ad communem societatem quatenus 168 docet qua ratione cives gubernandi sint et ducendi nempe non ut serviant sed ut 169 libere ea quæ optima sunt, agant. 170 171 Atque his quæ in hoc scholio agere constitueram, absolvi et eo finem huic nostræ 172 secundæ parti impono in qua puto me naturam mentis humanæ ejusque proprietates 173 satis prolixe et quantum rei difficultas fert, clare explicuisse atque talia 174 tradidisse ex quibus multa præclara, maxime utilia et cognitu necessaria 175 concludi possunt, ut partim ex sequentibus constabit. 176 177