2p28d.md (702B)
1 Ideæ enim affectionum corporis humani tam corporum externorum quam 2 ipsius humani corporis naturam involvunt (per propositionem 16 hujus) 3 nec tantum corporis humani sed ejus etiam partium naturam involvere 4 debent; affectiones namque modi sunt (per postulatum 3) quibus partes 5 corporis humani et consequenter totum corpus afficitur. At (per 6 propositiones 24 et 25 hujus) corporum externorum adæquata cognitio ut 7 et partium corpus humanum componentium in Deo non est quatenus humana 8 mente sed quatenus aliis ideis affectus consideratur. Sunt ergo hæ 9 affectionum ideæ quatenus ad solam humanam mentem referuntur, veluti 10 consequentiæ absque præmissis hoc est (ut per se notum) ideæ confusæ. 11 Q.E.D. 12 13