ethica

Spinozas ethics and various translations, edited for easy post processing.
git clone https://git.repetitions.de/ethica

2p24d.md (1306B)


 1 Partes corpus humanum componentes ad essentiam ipsius corporis non
 2 pertinent nisi quatenus motus suos certa quadam ratione invicem
 3 communicant (vide definitionem post corollarium lemmatis 3) et non
 4 quatenus ut individua absque relatione ad humanum corpus considerari
 5 possunt. Sunt enim partes humani corporis (per postulatum 1) valde
 6 composita individua quorum partes (per lemma 4) a corpore humano,
 7 servata omnino ejusdem natura et forma, segregari possunt motusque suos
 8 (vide axioma 1 post lemma 3) aliis corporibus alia ratione communicare
 9 adeoque (per propositionem 3 hujus) cujuscunque partis idea sive
10 cognitio in Deo erit et quidem (per propositionem 9 hujus) quatenus
11 affectus consideratur alia idea rei singularis, quæ res singularis ipsa
12 parte ordine naturæ prior est (per propositionem 7 hujus). Quod idem
13 præterea etiam de quacunque parte ipsius individui corpus humanum
14 componentis est dicendum adeoque cujuscunque partis corpus humanum
15 componentis cognitio in Deo est quatenus plurimis rerum ideis affectus
16 est et non quatenus corporis humani tantum habet ideam hoc est (per
17 propositionem 13 hujus) ideam quæ humanæ mentis naturam constituit atque
18 adeo (per corollarium propositionis 11 hujus) humana mens partium corpus
19 humanum componentium adæquatam cognitionem non involvit. Q.E.D.
20 
21