2p23d.md (963B)
1 Mentis idea sive cognitio (per propositionem 20 hujus) in Deo eodem modo 2 sequitur et ad Deum eodem modo refertur ac corporis idea sive cognitio. 3 At quoniam (per propositionem 19 hujus) mens humana ipsum humanum corpus 4 non cognoscit hoc est (per corollarium propositionis 11 hujus) quoniam 5 cognitio corporis humani ad Deum non refertur quatenus humanæ mentis 6 naturam constituit; ergo nec cognitio mentis ad Deum refertur quatenus 7 essentiam mentis humanæ constituit atque adeo (per idem corollarium 8 propositionis 11 hujus) mens humana eatenus se ipsam non cognoscit. 9 Deinde affectionum quibus corpus afficitur ideæ naturam ipsius corporis 10 humani involvunt (per propositionem 16 hujus) hoc est (per propositionem 11 13 hujus) cum natura mentis conveniunt; quare harum idearum cognitio 12 cognitionem mentis necessario involvet; at (per propositionem 13 præcedentem) harum idearum cognitio in ipsa humana mente est; ergo mens 14 humana eatenus tantum se ipsam novit. Q.E.D. 15 16