2p22d.md (586B)
1 Affectionum idearum ideæ in Deo eodem modo sequuntur et ad Deum eodem 2 modo referuntur ac ipsæ affectionum ideæ; quod eodem modo demonstratur 3 ac propositio 20 hujus. At ideæ affectionum corporis in mente humana 4 sunt (per propositionem 12 hujus) hoc est (per corollarium propositionis 5 11 hujus) in Deo quatenus humanæ mentis essentiam constituit; ergo harum 6 idearum ideæ in Deo erunt quatenus humanæ mentis cognitionem sive ideam 7 habet hoc est (per propositionem 21 hujus) in ipsa mente humana quæ 8 propterea non tantum corporis affectiones sed earum etiam ideas 9 percipit. Q.E.D. 10 11