2p21sc.md (781B)
1 Hæc propositio longe clarius intelligitur ex dictis in scholio 2 propositionis 7 hujus; ibi enim ostendimus corporis ideam et corpus hoc 3 est (per propositionem 13 hujus) mentem et corpus unum et idem esse 4 individuum quod jam sub cogitationis jam sub extensionis attributo 5 concipitur; quare mentis idea et ipsa mens una eademque est res quæ sub 6 uno eodemque attributo nempe cogitationis concipitur. Mentis inquam idea 7 et ipsa mens in Deo eadem necessitate ex eadem cogitandi potentia 8 sequuntur dari. Nam revera idea mentis hoc est idea ideæ nihil aliud est 9 quam forma ideæ quatenus hæc ut modus cogitandi absque relatione ad 10 objectum consideratur; simulac enim quis aliquid scit, eo ipso scit se 11 id scire et simul scit se scire quod scit et sic in infinitum. Sed de 12 his postea. 13 14