ethica

Spinozas ethics and various translations, edited for easy post processing.
git clone https://git.repetitions.de/ethica

2p1d.md (475B)


1 Singulares cogitationes sive hæc et illa cogitatio modi sunt qui Dei
2 naturam certo et determinato modo exprimunt (per corollarium
3 propositionis 25 partis I). Competit ergo Deo (per definitionem 5 partis
4 I) attributum cujus conceptum singulares omnes cogitationes involvunt,
5 per quod etiam concipiuntur. Est igitur cogitatio unum ex infinitis Dei
6 attributis quod Dei æternam et infinitam essentiam exprimit (vide
7 definitionem 6 partis I) sive Deus est res cogitans. Q.E.D.
8 
9