2p19d.md (1091B)
1 Mens enim humana est ipsa idea sive cognitio corporis humani (per 2 propositionem 13 hujus) quæ (per propositionem 9 hujus) in Deo quidem 3 est quatenus alia rei singularis idea affectus consideratur vel quia 4 (per postulatum 4) corpus humanum plurimis corporibus indiget a quibus 5 continuo quasi regeneratur et ordo et connexio idearum idem est (per 6 propositionem 7 hujus) ac ordo et connexio causarum, erit hæc idea in 7 Deo quatenus plurimarum rerum singularium ideis affectus consideratur. 8 Deus itaque ideam corporis humani habet sive corpus humanum cognoscit 9 quatenus plurimis aliis ideis affectus est et non quatenus naturam 10 humanæ mentis constituit hoc est (per corollarium propositionis 11 11 hujus) mens humana corpus humanum non cognoscit. At ideæ affectionum 12 corporis in Deo sunt quatenus humanæ mentis naturam constituit sive mens 13 humana easdem affectiones percipit (per propositionem 12 hujus) et 14 consequenter (per propositionem 16 hujus) ipsum corpus humanum idque 15 (per propositionem 17 hujus) ut actu existens; percipit ergo eatenus 16 tantum mens humana ipsum humanum corpus. Q.E.D. 17 18