2p18sc.md (1783B)
1 Hinc clare intelligimus quid sit memoria. Est enim nihil aliud quam 2 quædam concatenatio idearum naturam rerum quæ extra corpus humanum sunt 3 involventium quæ in mente fit secundum ordinem et concatenationem 4 affectionum corporis humani. Dico primo concatenationem esse illarum 5 tantum idearum quæ naturam rerum quæ extra corpus humanum sunt, 6 involvunt, non autem idearum quæ earundem rerum naturam explicant. Sunt 7 enim revera (per propositionem 16 hujus) ideæ affectionum corporis 8 humani quæ tam hujus quam corporum externorum naturam involvunt. Dico 9 secundo hanc concatenationem fieri secundum ordinem et concatenationem 10 affectionum corporis humani ut ipsam distinguerem a concatenatione 11 idearum quæ fit secundum ordinem intellectus quo res per primas suas 12 causas mens percipit et qui in omnibus hominibus idem est. Atque hinc 13 porro clare intelligimus cur mens ex cogitatione unius rei statim in 14 alterius rei cogitationem incidat quæ nullam cum priore habet 15 similitudinem; ut exempli gratia ex cogitatione vocis pomi homo romanus 16 statim in cogitationem fructus incidet qui nullam cum articulato illo 17 sono habet similitudinem nec aliquid commune nisi quod ejusdem hominis 18 corpus ab his duobus affectum sæpe fuit hoc est quod ipse homo sæpe 19 vocem pomum audivit dum ipsum fructum videret et sic unusquisque ex una 20 in aliam cogitationem incidet prout rerum imagines uniuscujusque 21 consuetudo in corpore ordinavit. Nam miles exempli gratia visis in arena 22 equi vestigiis statim ex cogitatione equi in cogitationem equitis et 23 inde in cogitationem belli etc. incidet. At rusticus ex cogitatione equi 24 in cogitationem aratri, agri etc. incidet et sic unusquisque prout rerum 25 imagines consuevit hoc vel alio modo jungere et concatenare, ex una in 26 hanc vel aliam incidet cogitationem. 27 28