ethica

Spinozas ethics and various translations, edited for easy post processing.
git clone https://git.repetitions.de/ethica

2p17csc.md (2026B)


 1 Videmus itaque qui fieri potest ut ea quæ non sunt veluti præsentia
 2 contemplemur, ut sæpe fit. Et fieri potest ut hoc aliis de causis
 3 contingat sed mihi hic sufficit ostendisse unam per quam rem sic possim
 4 explicare ac si ipsam per veram causam ostendissem nec tamen credo me a
 5 vera longe aberrare quandoquidem omnia illa quæ sumpsi postulata, vix
 6 quicquam continent quod non constet experientia de qua nobis non licet
 7 dubitare postquam ostendimus corpus humanum prout ipsum sentimus,
 8 existere (vide corollarium post propositionem 13 hujus). Præterea (ex
 9 corollario præcedentis et corollario II propositionis 16 hujus) clare
10 intelligimus quænam sit differentia inter ideam exempli gratia Petri quæ
11 essentiam mentis ipsius Petri constituit et inter ideam ipsius Petri quæ
12 in alio homine, puta in Paulo, est. Illa enim essentiam corporis ipsius
13 Petri directe explicat nec existentiam involvit nisi quamdiu Petrus
14 existit; hæc autem magis constitutionem corporis Pauli quam Petri
15 naturam indicat et ideo durante illa corporis Pauli constitutione mens
16 Pauli quamvis Petrus non existat, ipsum tamen ut sibi præsentem
17 contemplabitur. Porro ut verba usitata retineamus, corporis humani
18 affectiones quarum ideæ corpora externa velut nobis præsentia
19 repræsentant, rerum imagines vocabimus tametsi rerum figuras non
20 referunt. Et cum mens hac ratione contemplatur corpora, eandem imaginari
21 dicemus. Atque hic ut quid sit error indicare incipiam, notetis velim
22 mentis imaginationes in se spectatas nihil erroris continere sive mentem
23 ex eo quod imaginatur, non errare sed tantum quatenus consideratur
24 carere idea quæ existentiam illarum rerum quas sibi præsentes
25 imaginatur, secludat. Nam si mens dum res non existentes ut sibi
26 præsentes imaginatur, simul sciret res illas revera non existere, hanc
27 sane imaginandi potentiam virtuti suæ naturæ, non vitio tribueret
28 præsertim si hæc imaginandi facultas a sola sua natura penderet hoc est
29 (per definitionem 7 partis I) si hæc mentis imaginandi facultas libera
30 esset.
31 
32