2p17cd.md (922B)
1 Dum corpora externa corporis humani partes fluidas ita determinant ut in 2 molliores sæpe impingant, earum plana (per postulatum 5) mutant, unde 3 fit (vide axioma 2 post corollarium lemmatis 3) ut inde alio modo 4 reflectantur quam antea solebant et ut etiam postea iisdem novis planis 5 spontaneo suo motu occurrendo eodem modo reflectantur ac cum a 6 corporibus externis versus illa plana impulsæ sunt et consequenter ut 7 corpus humanum dum sic reflexæ moveri pergunt, eodem modo afficiant, de 8 quo mens (per propositionem 12 hujus) iterum cogitabit hoc est (per 9 propositionem 17 hujus) mens iterum corpus externum ut præsens 10 contemplabitur et hoc toties quoties corporis humani partes fluidæ 11 spontaneo suo motu iisdem planis occurrent. Quare quamvis corpora 12 externa a quibus corpus humanum affectum semel fuit, non existant, mens 13 tamen eadem toties ut præsentia contemplabitur quoties hæc corporis 14 actio repetetur. Q.E.D. 15 16