ethica

Spinozas ethics and various translations, edited for easy post processing.
git clone https://git.repetitions.de/ethica

2p13sc.md (1801B)


 1 Ex his non tantum intelligimus mentem humanam unitam esse corpori sed etiam quid
 2 per mentis et corporis unionem intelligendum sit. Verum ipsam adæquate sive
 3 distincte intelligere nemo poterit nisi prius nostri corporis naturam adæquate
 4 cognoscat. Nam ea quæ hucusque ostendimus, admodum communia sunt nec magis ad
 5 homines quam ad reliqua individua pertinent, quæ omnia quamvis diversis gradibus
 6 animata tamen sunt. Nam cujuscunque rei datur necessario in Deo idea cujus Deus
 7 est causa eodem modo ac humani corporis ideæ atque adeo quicquid de idea humani
 8 corporis diximus, id de cujuscunque rei idea necessario dicendum est. Attamen
 9 nec etiam negare possumus ideas inter se ut ipsa objecta differre unamque alia
10 præstantiorem esse plusque realitatis continere prout objectum unius objecto
11 alterius præstantius est plusque realitatis continet ac propterea ad
12 determinandum quid mens humana reliquis intersit quidque reliquis præstet,
13 necesse nobis est ejus objecti ut diximus hoc est corporis humani naturam
14 cognoscere. Eam autem hic explicare nec possum nec id ad ea quæ demonstrare
15 volo, necesse est. Hoc tamen in genere dico quo corpus aliquod reliquis aptius
16 est ad plura simul agendum vel patiendum, eo ejus mens reliquis aptior est ad
17 plura simul percipiendum et quo unius corporis actiones magis ab ipso solo
18 pendent et quo minus alia corpora cum eodem in agendo concurrunt, eo ejus mens
19 aptior est ad distincte intelligendum. Atque ex his præstantiam unius mentis præ
20 aliis cognoscere possumus, deinde causam etiam videre cur nostri corporis non
21 nisi admodum confusam habeamus cognitionem et alia plura quæ in sequentibus ex
22 his deducam. Qua de causa operæ pretium esse duxi hæc ipsa accuratius explicare
23 et demonstrare, ad quod necesse est pauca de natura corporum præmittere.
24 
25