ethica

Spinozas ethics and various translations, edited for easy post processing.
git clone https://git.repetitions.de/ethica

2p13l7sc.md (1339B)


 1 His itaque videmus qua ratione individuum compositum possit multis modis
 2 affici, ejus nihilominus natura servata. Atque hucusque individuum
 3 concepimus quod non nisi ex corporibus quæ solo motu et quiete,
 4 celeritate et tarditate inter se distinguuntur hoc est quod ex
 5 corporibus simplicissimis componitur. Quod si jam aliud concipiamus ex
 6 pluribus diversæ naturæ individuis compositum, idem pluribus aliis modis
 7 posse affici reperiemus, ipsius nihilominus natura servata. Nam
 8 quandoquidem ejus unaquæque pars ex pluribus corporibus est composita,
 9 poterit ergo (per lemma præcedens) unaquæque pars absque ulla ipsius
10 naturæ mutatione jam tardius jam celerius moveri et consequenter motus
11 suos citius vel tardius reliquis communicare. Quod si præterea tertium
12 individuorum genus ex his secundis compositum concipiamus, idem multis
13 aliis modis affici posse reperiemus absque ulla ejus formæ mutatione. Et
14 si sic porro in infinitum pergamus, facile concipiemus totam naturam
15 unum esse Individuum cujus partes hoc est omnia corpora infinitis modis
16 variant absque ulla totius Individui mutatione. Atque hæc, si animus
17 fuisset de corpore ex professo agere, prolixius explicare et demonstrare
18 debuissem. Sed jam dixi me aliud velle nec alia de causa hæc adferre
19 quam quia ex ipsis ea quæ demonstrare constitui, facile possum deducere.
20 
21