ethica

Spinozas ethics and various translations, edited for easy post processing.
git clone https://git.repetitions.de/ethica

2p13l3c.md (882B)


 1 Hinc sequitur corpus motum tamdiu moveri donec ab alio corpore ad quiescendum
 2 determinetur et corpus quiescens tamdiu etiam quiescere donec ab alio ad motum
 3 determinetur. Quod etiam per se notum est. Nam cum suppono corpus exempli gratia
 4 A quiescere nec ad alia corpora mota attendo, nihil de corpore A dicere potero
 5 nisi quod quiescat. Quod si postea contingat ut corpus A moveatur, id sane
 6 evenire non potuit ex eo quod quiescebat; ex eo enim nil aliud sequi poterat
 7 quam ut corpus A quiesceret. Si contra supponatur A moveri, quotiescunque ad A
 8 tantum attendimus, nihil de eodem affirmare poterimus nisi quod moveatur. Quod
 9 si postea contingat ut A quiescat, id sane evenire etiam non potuit ex motu quem
10 habebat; ex motu enim nihil aliud sequi poterat quam ut A moveretur : contingit
11 itaque a re quæ non erat in A nempe a causa externa a qua ad quiescendum
12 determinatum fuit.
13 
14