2p13d.md (851B)
1 Si enim corpus non esset humanæ mentis objectum, ideæ affectionum 2 corporis non essent in Deo (per corollarium propositionis 9 hujus) 3 quatenus mentem nostram sed quatenus alterius rei mentem constitueret 4 hoc est (per corollarium propositionis 11 hujus) ideæ affectionum 5 corporis non essent in nostra mente; atqui (per axioma 4 hujus) ideas 6 affectionum corporis habemus. Ergo objectum ideæ humanam mentem 7 constituentis est corpus idque (per propositionem 11 hujus) actu 8 existens. Deinde si præter corpus etiam aliud esset mentis objectum, cum 9 nihil (per propositionem 36 partis I) existat ex quo aliquis effectus 10 non sequatur, deberet (per propositionem 12 hujus) necessario alicujus 11 ejus effectus idea in mente nostra dari; atqui (per axioma 5 hujus) 12 nulla ejus idea datur. Ergo objectum nostræ mentis est corpus existens 13 et nihil aliud. Q.E.D. 14 15