ethica

Spinozas ethics and various translations, edited for easy post processing.
git clone https://git.repetitions.de/ethica

2p11d.md (807B)


 1 Essentia hominis (per corollarium præcedentis propositionis) a certis
 2 Dei attributorum modis constituitur nempe (per axioma 2 hujus) a modis
 3 cogitandi quorum omnium (per axioma 3 hujus) idea natura prior est et ea
 4 data reliqui modi (quibus scilicet idea natura prior est) in eodem
 5 debent esse individuo (per axioma 3 hujus). Atque adeo idea primum est
 6 quod humanæ mentis esse constituit. At non idea rei non existentis. Nam
 7 tum (per corollarium propositionis 8 hujus) ipsa idea non potest dici
 8 existere; erit ergo idea rei actu existentis. At non rei infinitæ. Res
 9 namque infinita (per propositiones 21 et 22 partis I) debet semper
10 necessario existere; atqui hoc (per axioma 1 hujus) est absurdum; ergo
11 primum quod esse humanæ mentis actuale constituit, est idea rei
12 singularis actu existentis. Q.E.D.
13 
14