2p11c.md (559B)
1 Hinc sequitur mentem humanam partem esse infiniti intellectus Dei ac 2 proinde cum dicimus mentem humanam hoc vel illud percipere, nihil aliud 3 dicimus quam quod Deus non quatenus infinitus est sed quatenus per 4 naturam humanæ mentis explicatur sive quatenus humanæ mentis essentiam 5 constituit, hanc vel illam habet ideam et cum dicimus Deum hanc vel 6 illam ideam habere non tantum quatenus naturam humanæ mentis constituit 7 sed quatenus simul cum mente humana alterius rei etiam habet ideam, tum 8 dicimus mentem humanam rem ex parte sive inadæquate percipere. 9 10