2p10sc.md (419B)
1 Demonstratur etiam hæc propositio ex propositione 5 partis I nempe quod 2 duæ ejusdem naturæ substantiæ non dentur. Cum autem plures homines 3 existere possint, ergo id quod hominis formam constituit, non est esse 4 substantiæ. Patet præterea hæc propositio ex reliquis substantiæ 5 proprietatibus videlicet quod substantia sit sua natura infinita, 6 immutabilis, indivisibilis etc. ut facile unusquisque videre potest. 7 8