2p10csc.md (1691B)
1 Omnes sane concedere debent nihil sine Deo esse neque concipi posse. Nam 2 apud omnes in confesso est quod Deus omnium rerum tam earum essentiæ 3 quam earum existentiæ unica est causa hoc est Deus non tantum est causa 4 rerum secundum fieri ut aiunt sed etiam secundum esse. At interim 5 plerique id ad essentiam alicujus rei pertinere dicunt sine quo res nec 6 esse nec concipi potest adeoque vel naturam Dei ad essentiam rerum 7 creatarum pertinere vel res creatas sine Deo vel esse vel concipi posse 8 credunt vel quod certius est, sibi non satis constant. Cujus rei causam 9 fuisse credo quod ordinem philosophandi non tenuerint. Nam naturam 10 divinam quam ante omnia contemplari debebant quia tam cognitione quam 11 natura prior est, ordine cognitionis ultimam et res quæ sensuum objecta 12 vocantur, omnibus priores esse crediderunt; unde factum est ut dum res 13 naturales contemplati sunt, de nulla re minus cogitaverint quam de 14 divina natura et cum postea animum ad divinam naturam contemplandum 15 appulerint, de nulla re minus cogitare potuerint quam de primis suis 16 figmentis quibus rerum naturalium cognitionem superstruxerant; utpote 17 quæ ad cognitionem divinæ naturæ nihil juvare poterant adeoque nihil 18 mirum si sibi passim contradixerint. Sed hoc mitto. Nam meum intentum 19 hic tantum fuit causam reddere cur non dixerim id ad essentiam alicujus 20 rei pertinere sine quo res nec esse nec concipi potest; nimirum quia res 21 singulares non possunt sine Deo esse nec concipi et tamen Deus ad earum 22 essentiam non pertinet sed id necessario essentiam alicujus rei 23 constituere dixi quo dato, res ponitur et quo sublato, res tollitur vel 24 id sine quo res et vice versa id quod sine re nec esse nec concipi 25 potest. 26 27