1p8sc2.md (4345B)
1 Non dubito quin omnibus qui de rebus confuse judicant nec res per primas 2 suas causas noscere consueverunt, difficile sit demonstrationem 7 3 propositionis concipere; nimirum quia non distinguunt inter 4 modificationes substantiarum et ipsas substantias neque sciunt quomodo 5 res producuntur. Unde fit ut principium quod res naturales habere 6 vident, substantiis affingant; qui enim veras rerum causas ignorant, 7 omnia confundunt et sine ulla mentis repugnantia tam arbores quam 8 homines loquentes fingunt et homines tam ex lapidibus quam ex semine 9 formari et quascunque formas in alias quascunque mutari imaginantur. Sic 10 etiam qui naturam divinam cum humana confundunt, facile Deo affectus 11 humanos tribuunt præsertim quamdiu etiam ignorant quomodo affectus in 12 mente producuntur. Si autem homines ad naturam substantiæ attenderent, 13 minime de veritate 7 propositionis dubitarent; imo hæc propositio 14 omnibus axioma esset et inter notiones communes numeraretur. Nam per 15 substantiam intelligerent id quod in se est et per se concipitur hoc est 16 id cujus cognitio non indiget cognitione alterius rei. Per 17 modificationes autem id quod in alio est et quarum conceptus a conceptu 18 rei in qua sunt, formatur : quocirca modificationum non existentium 19 veras ideas possumus habere quandoquidem quamvis non existant actu extra 20 intellectum, earum tamen essentia ita in alio comprehenditur ut per idem 21 concipi possint. Verum substantiarum veritas extra intellectum non est 22 nisi in se ipsis quia per se concipiuntur. Si quis ergo diceret se 23 claram et distinctam hoc est veram ideam substantiæ habere et 24 nihilominus dubitare num talis substantia existat, idem hercle esset ac 25 si diceret se veram habere ideam et nihilominus dubitare num falsa sit 26 (ut satis attendenti sit manifestum); vel si quis statuat substantiam 27 creari, simul statuit ideam falsam factam esse veram, quo sane nihil 28 absurdius concipi potest adeoque fatendum necessario est substantiæ 29 existentiam sicut ejus essentiam æternam esse veritatem. Atque hinc alio 30 modo concludere possumus non dari nisi unicam ejusdem naturæ, quod hic 31 ostendere operæ pretium esse duxi. Ut autem hoc ordine faciam notandum 32 est I° veram uniuscujusque rei definitionem nihil involvere neque 33 exprimere præter rei definitæ naturam. Ex quo sequitur hoc II° nempe 34 nullam definitionem certum aliquem numerum individuorum involvere neque 35 exprimere quandoquidem nihil aliud exprimit quam naturam rei definitæ. 36 Exempli gratia definitio trianguli nihil aliud exprimit quam simplicem 37 naturam trianguli; at non certum aliquem triangulorum numerum. III° 38 notandum dari necessario uniuscujusque rei existentis certam aliquam 39 causam propter quam existit. IV° denique notandum hanc causam propter 40 quam aliqua res existit, vel debere contineri in ipsa natura et 41 definitione rei existentis (nimirum quod ad ipsius naturam pertinet 42 existere) vel debere extra ipsam dari. His positis sequitur quod si in 43 natura certus aliquis numerus individuorum existat, debeat necessario 44 dari causa cur illa individua et cur non plura nec pauciora existunt. Si 45 exempli gratia in rerum natura 20 homines existant (quos majoris 46 perspicuitatis causa suppono simul existere nec alios antea in natura 47 exstitisse) non satis erit (ut scilicet rationem reddamus cur 20 homines 48 existant) causam naturæ humanæ in genere ostendere sed insuper necesse 49 erit causam ostendere cur non plures nec pauciores quam 20 existant 50 quandoquidem (per III notam) uniuscujusque debet necessario dari causa 51 cur existat. At hæc causa (per notam II et III) non potest in ipsa 52 natura humana contineri quandoquidem vera hominis definitio numerum 53 vicenarium non involvit adeoque (per notam IV) causa cur hi viginti 54 homines existunt et consequenter cur unusquisque existit, debet 55 necessario extra unumquemque dari et propterea absolute concludendum 56 omne id cujus naturæ plura individua existere possunt, debere necessario 57 ut existant causam externam habere. Jam quoniam ad naturam substantiæ 58 (per jam ostensa in hoc scholio) pertinet existere, debet ejus definitio 59 necessariam existentiam involvere et consequenter ex sola ejus 60 definitione debet ipsius existentia concludi. At ex ipsius definitione 61 (ut jam ex nota II et III ostendimus) non potest sequi plurium 62 substantiarum existentia; sequitur ergo ex ea necessario unicam tantum 63 ejusdem naturæ existere, ut proponebatur. 64 65