1p4d.md (352B)
1 Omnia quæ sunt vel in se vel in alio sunt (per axioma 1) hoc est (per 2 definitiones 3 et 5) extra intellectum nihil datur præter substantias 3 earumque affectiones. Nihil ergo extra intellectum datur per quod plures 4 res distingui inter se possunt præter substantias sive quod idem est 5 (per definitionem 4) earum attributa earumque affectiones. Q.E.D. 6 7