1p33sc2.md (5011B)
1 Ex præcedentibus clare sequitur res summa perfectione a Deo fuisse 2 productas quandoquidem ex data perfectissima natura necessario secutæ 3 sunt. Neque hoc Deum ullius arguit imperfectionis; ipsius enim perfectio 4 hoc nos affirmare coegit. Imo ex hujus contrario clare sequeretur (ut 5 modo ostendi) Deum non esse summe perfectum; nimirum quia si res alio 6 modo fuissent productæ, Deo alia natura esset tribuenda, diversa ab ea 7 quam ex consideratione Entis perfectissimi coacti sumus ei tribuere. 8 Verum non dubito quin multi hanc sententiam ut absurdam explodant nec 9 animum ad eandem perpendendam instituere velint idque nulla alia de 10 causa quam quia Deo aliam libertatem assueti sunt tribuere, longe 11 diversam ab illa quæ a nobis (definitione 7) tradita est videlicet 12 absolutam voluntatem. Verum neque etiam dubito si rem meditari vellent 13 nostrarumque demonstrationum seriem recte secum perpendere, quin tandem 14 talem libertatem qualem jam Deo tribuunt, non tantum ut nugatoriam sed 15 ut magnum scientiæ obstaculum plane rejiciant. Nec opus est ut ea quæ in 16 scholio propositionis 17 dicta sunt, hic repetam. Attamen in eorum 17 gratiam adhuc ostendam quod quamvis concedatur voluntatem ad Dei 18 essentiam pertinere, ex ejus perfectione nihilominus sequatur res nullo 19 alio potuisse modo neque ordine a Deo creari; quod facile erit ostendere 20 si prius consideremus id quod ipsimet concedunt videlicet ex solo Dei 21 decreto et voluntate pendere ut unaquæque res id quod est sit. Nam alias 22 Deus omnium rerum causa non esset. Deinde quod omnia decreta ab æterno 23 ab ipso Deo sancita fuerunt. Nam alias imperfectionis et inconstantiæ 24 argueretur. At cum in æterno non detur quando, ante nec post, hinc ex 25 sola scilicet Dei perfectione sequitur Deum aliud decernere nunquam 26 posse nec unquam potuisse sive Deum ante sua decreta non fuisse nec sine 27 ipsis esse posse. At dicent quod quamvis supponeretur quod Deus aliam 28 rerum naturam fecisset vel quod ab æterno aliud de natura ejusque ordine 29 decrevisset, nulla inde in Deo sequeretur imperfectio. Verum si hoc 30 dicant, concedent simul Deum posse sua mutare decreta. Nam si Deus de 31 natura ejusque ordine aliud quam decrevit decrevisset hoc est ut aliud 32 de natura voluisset et concepisset, alium necessario quam jam habet 33 intellectum et aliam quam jam habet voluntatem habuisset. Et si Deo 34 alium intellectum aliamque voluntatem tribuere licet absque ulla ejus 35 essentiæ ejusque perfectionis mutatione, quid causæ est cur jam non 36 possit sua de rebus creatis decreta mutare et nihilominus æque perfectus 37 manere? Ejus enim intellectus et voluntas circa res creatas et earum 38 ordinem in respectu suæ essentiæ et perfectionis perinde est, 39 quomodocunque concipiatur. Deinde omnes quos vidi philosophi concedunt 40 nullum in Deo dari intellectum potentia sed tantum actu; cum autem et 41 ejus intellectus et ejus voluntas ab ejusdem essentia non distinguantur 42 ut etiam omnes concedunt, sequitur ergo hinc etiam quod si Deus alium 43 intellectum actu habuisset et aliam voluntatem, ejus etiam essentia alia 44 necessario esset ac proinde (ut a principio conclusi) si aliter res quam 45 jam sunt, a Deo productæ essent, Dei intellectus ejusque voluntas hoc 46 est (ut conceditur) ejus essentia alia esse deberet, quod est absurdum. 47 48 Cum itaque res nullo alio modo nec ordine a Deo produci potuerint et hoc 49 verum esse ex summa Dei perfectione sequatur, nulla profecto sana ratio 50 persuadere nobis potest ut credamus quod Deus noluerit omnia quæ in suo 51 intellectu sunt, eadem illa perfectione qua ipsa intelligit, creare. At 52 dicent in rebus nullam esse perfectionem neque imperfectionem sed id 53 quod in ipsis est propter quod perfectæ sunt aut imperfectæ et bonæ aut 54 malæ dicuntur, a Dei tantum voluntate pendere atque adeo si Deus 55 voluisset, potuisset efficere ut id quod jam perfectio est, summa esset 56 imperfectio et contra. Verum quid hoc aliud esset quam aperte affirmare 57 quod Deus qui id quod vult necessario intelligit, sua voluntate efficere 58 potest ut res alio modo quam intelligit, intelligat, quod (ut modo 59 ostendi) magnum est absurdum. Quare argumentum in ipsos retorquere 60 possum hoc modo. Omnia a Dei potestate pendent. Ut res itaque aliter se 61 habere possint, Dei necessario voluntas aliter se habere etiam deberet; 62 atqui Dei voluntas aliter se habere nequit (ut modo ex Dei perfectione 63 evidentissime ostendimus). Ergo neque res aliter se habere possunt. 64 Fateor hanc opinionem quæ omnia indifferenti cuidam Dei voluntati 65 subjicit et ab ipsius beneplacito omnia pendere statuit, minus a vero 66 aberrare quam illorum qui statuunt Deum omnia sub ratione boni agere. 67 Nam hi aliquid extra Deum videntur ponere quod a Deo non dependet, ad 68 quod Deus tanquam ad exemplar in operando attendit vel ad quod tanquam 69 ad certum scopum collineat. Quod profecto nihil aliud est quam Deum fato 70 subjicere, quo nihil de Deo absurdius statui potest, quem ostendimus tam 71 omnium rerum essentiæ quam earum existentiæ primam et unicam liberam 72 causam esse. Quare non est ut in hoc absurdo refutando tempus consumam. 73 74