1p33sc1.md (1074B)
1 Quoniam his luce meridiana clarius ostendi nihil absolute in rebus dari 2 propter quod contingentes dicantur, explicare jam paucis volo quid nobis 3 per contingens erit intelligendum sed prius quid per necessarium et 4 impossibile. Res aliqua necessaria dicitur vel ratione suæ essentiæ vel 5 ratione causæ. Rei enim alicujus existentia vel ex ipsius essentia et 6 definitione vel ex data causa efficiente necessario sequitur. Deinde his 7 etiam de causis res aliqua impossibilis dicitur; nimirum quia vel ipsius 8 essentia seu definitio contradictionem involvit vel quia nulla causa 9 externa datur ad talem rem producendam determinata. At res aliqua nulla 10 alia de causa contingens dicitur nisi respectu defectus nostræ 11 cognitionis. Res enim cujus essentiam contradictionem involvere 12 ignoramus vel de qua probe scimus eandem nullam contradictionem 13 involvere et tamen de ipsius existentia nihil certo affirmare possumus 14 propterea quod ordo causarum nos latet, ea nunquam nec ut necessaria nec 15 ut impossibilis videri nobis potest ideoque eandem vel contingentem vel 16 possibilem vocamus. 17 18