1p32c2.md (850B)
1 Sequitur II° voluntatem et intellectum ad Dei naturam ita sese habere ut 2 motus et quies et absolute ut omnia naturalia quæ (per propositionem 29) 3 a Deo ad existendum et operandum certo modo determinari debent. Nam 4 voluntas, ut reliqua omnia, causa indiget a qua ad existendum et 5 operandum certo modo determinetur. Et quamvis ex data voluntate sive 6 intellectu infinita sequantur, non tamen propterea Deus magis dici 7 potest ex libertate voluntatis agere quam propter ea quæ ex motu et 8 quiete sequuntur (infinita enim ex his etiam sequuntur) dici potest ex 9 libertate motus et quietis agere. Quare voluntas ad Dei naturam non 10 magis pertinet quam reliqua naturalia sed ad ipsam eodem modo sese habet 11 ut motus et quies et omnia reliqua quæ ostendimus ex necessitate divinæ 12 naturæ sequi et ab eadem ad existendum et operandum certo modo 13 determinari. 14 15