1p31d.md (579B)
1 Per intellectum enim (ut per se notum) non intelligimus absolutam 2 cogitationem sed certum tantum modum cogitandi, qui modus ab aliis 3 scilicet cupiditate, amore, etc. differt adeoque (per definitionem 5) 4 per absolutam cogitationem concipi debet nempe (per propositionem 15 et 5 definitionem 6) per aliquod Dei attributum quod æternam et infinitam 6 cogitationis essentiam exprimit, ita concipi debet ut sine ipso nec esse 7 nec concipi possit ac propterea (per scholium propositionis 29) ad 8 Naturam naturatam, non vero naturantem referri debet ut etiam reliqui 9 modi cogitandi. Q.E.D. 10 11