1p30d.md (526B)
1 Idea vera debet convenire cum suo ideato (per axioma 6) hoc est (ut per 2 se notum) id quod in intellectu objective continetur, debet necessario 3 in natura dari. Atqui in natura (per corollarium I propositionis 14) non 4 nisi una substantia datur nempe Deus nec ullæ aliæ affectiones (per 5 propositionem 15) quam quæ in Deo sunt et quæ (per eandem propositionem) 6 sine Deo nec esse nec concipi possunt; ergo intellectus actu finitus aut 7 actu infinitus Dei attributa Deique affectiones comprehendere debet et 8 nihil aliud. Q.E.D. 9 10