1p29sc.md (739B)
1 Antequam ulterius pergam, hic quid nobis per Naturam naturantem et quid 2 per Naturam naturatam intelligendum sit, explicare volo vel potius 3 monere. Nam ex antecedentibus jam constare existimo nempe quod per 4 Naturam naturantem nobis intelligendum est id quod in se est et per se 5 concipitur sive talia substantiæ attributa quæ æternam et infinitam 6 essentiam exprimunt hoc est (per corollarium I propositionis 14 et 7 corollarium II propositionis 17) Deus quatenus ut causa libera 8 consideratur. Per naturatam autem intelligo id omne quod ex necessitate 9 Dei naturæ sive uniuscujusque Dei attributorum sequitur hoc est omnes 10 Dei attributorum modos quatenus considerantur ut res quæ in Deo sunt et 11 quæ sine Deo nec esse nec concipi possunt. 12 13