1p29d.md (1051B)
1 Quicquid est in Deo est (per propositionem 15) : Deus autem non potest 2 dici res contingens. Nam (per propositionem 11) necessario, non vero 3 contingenter existit. Modi deinde divinæ naturæ ex eadem etiam 4 necessario, non vero contingenter secuti sunt (per propositionem 16) 5 idque vel quatenus divina natura absolute (per propositionem 21) vel 6 quatenus certo modo ad agendum determinata consideratur (per 7 propositionem 27). Porro horum modorum Deus non tantum est causa 8 quatenus simpliciter existunt (per corollarium propositionis 24) sed 9 etiam (per propositionem 26) quatenus ad aliquid operandum determinati 10 considerantur. Quod si a Deo (per eandem propositionem) determinati non 11 sint, impossibile, non vero contingens est ut se ipsos determinent et 12 contra (per propositionem 27) si a Deo determinati sint, impossibile, 13 non vero contingens est ut se ipsos indeterminatos reddant. Quare omnia 14 ex necessitate divinæ naturæ determinata sunt, non tantum ad existendum 15 sed etiam ad certo modo existendum et operandum nullumque datur 16 contingens. Q.E.D. 17 18