ethica

Spinozas ethics and various translations, edited for easy post processing.
git clone https://git.repetitions.de/ethica

1p28sc.md (834B)


 1 Cum quædam a Deo immediate produci debuerunt videlicet ea quæ ex
 2 absoluta ejus natura necessario sequuntur et alia mediantibus his primis
 3 quæ tamen sine Deo nec esse nec concipi possunt, hinc sequitur I° quod
 4 Deus sit rerum immediate ab ipso productarum causa absolute proxima, non
 5 vero in suo genere ut aiunt. Nam Dei effectus sine sua causa nec esse
 6 nec concipi possunt (per propositionem 15 et corollarium propositionis
 7 24). Sequitur II° quod Deus non potest proprie dici causa esse remota
 8 rerum singularium nisi forte ea de causa ut scilicet has ab iis quas
 9 immediate produxit vel potius quæ ex absoluta ejus natura sequuntur,
10 distinguamus. Nam per causam remotam talem intelligimus quæ cum effectu
11 nullo modo conjuncta est. At omnia quæ sunt in Deo sunt et a Deo ita
12 dependent ut sine ipso nec esse nec concipi possint.
13 
14