1p28d.md (1302B)
1 Quicquid determinatum est ad existendum et operandum, a Deo sic 2 determinatum est (per propositionem 26 et corollarium propositionis 24). 3 At id quod finitum est et determinatam habet existentiam, ab absoluta 4 natura alicujus Dei attributi produci non potuit; quicquid enim ex 5 absoluta natura alicujus Dei attributi sequitur, id infinitum et æternum 6 est (per propositionem 21). Debuit ergo ex Deo vel aliquo ejus attributo 7 sequi quatenus aliquo modo affectum consideratur; præter enim 8 substantiam et modos nil datur (per axioma 1 et definitionibus 3 et 5) 9 et modi (per corollarium propositionis 25) nihil sunt nisi Dei 10 attributorum affectiones. At ex Deo vel aliquo ejus attributo quatenus 11 affectum est modificatione quæ æterna et infinita est, sequi etiam non 12 potuit (per propositionem 22). Debuit ergo sequi vel ad existendum et 13 operandum determinari a Deo vel aliquo ejus attributo quatenus 14 modificatum est modificatione quæ finita est et determinatam habet 15 existentiam. Quod erat primum. Deinde hæc rursus causa sive hic modus 16 (per eandem rationem qua primam partem hujus jam jam demonstravimus) 17 debuit etiam determinari ab alia quæ etiam finita est et determinatam 18 habet existentiam et rursus hæc ultima (per eandem rationem) ab alia et 19 sic semper (per eandem rationem) in infinitum. Q.E.D. 20 21