1p23d.md (819B)
1 Modus enim in alio est per quod concipi debet (per definitionem 5) hoc 2 est (per propositionem 15) in solo Deo est et per solum Deum concipi 3 potest. Si ergo modus concipitur necessario existere et infinitus esse, 4 utrumque hoc debet necessario concludi sive percipi per aliquod Dei 5 attributum quatenus idem concipitur infinitatem et necessitatem 6 existentiæ sive (quod per definitionem 8 idem est) æternitatem exprimere 7 hoc est (per definitionem 6 et propositionem 19) quatenus absolute 8 consideratur. Modus ergo qui et necessario et infinitus existit, ex 9 absoluta natura alicujus Dei attributi sequi debuit hocque vel immediate 10 (de quo vide propositionem 21) vel mediante aliqua modificatione quæ ex 11 ejus absoluta natura sequitur hoc est (per propositionem præcedentem) 12 quæ et necessario et infinita existit. Q.E.D. 13 14