ethica

Spinozas ethics and various translations, edited for easy post processing.
git clone https://git.repetitions.de/ethica

1p21d.md (2247B)


 1 Concipe si fieri potest (siquidem neges) aliquid in aliquo Dei attributo
 2 ex ipsius absoluta natura sequi quod finitum sit et determinatam habeat
 3 existentiam sive durationem exempli gratia ideam Dei in cogitatione. At
 4 cogitatio quandoquidem Dei attributum supponitur, est necessario (per
 5 propositionem 11) sua natura infinita. Verum quatenus ipsa ideam Dei
 6 habet, finita supponitur. At (per definitionem 2) finita concipi non
 7 potest nisi per ipsam cogitationem determinetur. Sed non per ipsam
 8 cogitationem quatenus ideam Dei constituit; eatenus enim finita
 9 supponitur esse : ergo per cogitationem quatenus ideam Dei non
10 constituit, quæ tamen (per propositionem 11) necessario existere debet.
11 Datur igitur cogitatio non constituens ideam Dei ac propterea ex ejus
12 natura quatenus est absoluta cogitatio, non sequitur necessario idea Dei
13 (concipitur enim ideam Dei constituens et non constituens). Quod est
14 contra hypothesin. Quare si idea Dei in cogitatione aut aliquid (perinde
15 est quicquid sumatur quandoquidem demonstratio universalis est) in
16 aliquo Dei attributo ex necessitate absolutæ naturæ ipsius attributi
17 sequatur, id debet necessario esse infinitum; quod erat primum.
18 
19 Deinde id quod ex necessitate naturæ alicujus attributi ita sequitur,
20 non potest determinatam habere existentiam sive durationem. Nam si
21 neges, supponatur res quæ ex necessitate naturæ alicujus attributi
22 sequitur, dari in aliquo Dei attributo exempli gratia idea Dei in
23 cogitatione eaque supponatur aliquando non exstitisse vel non exstitura.
24 Cum autem cogitatio Dei attributum supponatur, debet et necessario et
25 immutabilis existere (per propositionem 11 et corollarium II
26 propositionis 20). Quare ultra limites durationis ideæ Dei (supponitur
27 enim aliquando non exstitisse aut non exstitura) cogitatio sine idea Dei
28 existere debebit; atqui hoc est contra hypothesin; supponitur enim ex
29 data cogitatione necessario sequi ideam Dei. Ergo idea Dei in
30 cogitatione aut aliquid quod necessario ex absoluta natura alicujus
31 attributi Dei sequitur, non potest determinatam habere durationem sed
32 per idem attributum æternum est, quod erat secundum. Nota hoc idem esse
33 affirmandum de quacunque re quæ in aliquo Dei attributo ex Dei absoluta
34 natura necessario sequitur.
35 
36