1p19d.md (653B)
1 Deus enim (per definitionem 6) est substantia quæ (per propositionem 11) 2 necessario existit hoc est (per propositionem 7) ad cujus naturam 3 pertinet existere sive (quod idem est) ex cujus definitione sequitur 4 ipsum existere adeoque (per definitionem 8) est æternus. Deinde per Dei 5 attributa intelligendum est id quod (per definitionem 4) divinæ 6 substantiæ essentiam exprimit hoc est id quod ad substantiam pertinet : 7 id ipsum inquam ipsa attributa involvere debent. Atqui ad naturam 8 substantiæ (ut jam ex propositione 7 demonstravi) pertinet æternitas. 9 Ergo unumquodque attributorum æternitatem involvere debet adeoque omnia 10 sunt æterna. Q.E.D. 11 12