1p18d.md (409B)
1 Omnia quæ sunt, in Deo sunt et per Deum concipi debent (per 2 propositionem 15) adeoque (per corollarium I propositionis 16 hujus) 3 Deus rerum quæ in ipso sunt, est causa, quod est primum. Deinde extra 4 Deum nulla potest dari substantia (per propositionem 14) hoc est (per 5 definitionem 3) res quæ extra Deum in se sit, quod erat secundum. Deus 6 ergo est omnium rerum causa immanens, non vero transiens. Q.E.D. 7 8