1p17c2sc.md (4520B)
1 Alii putant Deum esse causam liberam propterea quod potest ut putant 2 efficere ut ea quæ ex ejus natura sequi diximus hoc est quæ in ejus 3 potestate sunt, non fiant sive ut ab ipso non producantur. Sed hoc idem 4 est ac si dicerent quod Deus potest efficere ut ex natura trianguli non 5 sequatur ejus tres angulos æquales esse duobus rectis sive ut ex data 6 causa non sequatur effectus, quod est absurdum. Porro infra absque ope 7 hujus propositionis ostendam ad Dei naturam neque intellectum neque 8 voluntatem pertinere. Scio equidem plures esse qui putant se posse 9 demonstrare ad Dei naturam summum intellectum et liberam voluntatem 10 pertinere; nihil enim perfectius cognoscere sese aiunt quod Deo tribuere 11 possunt quam id quod in nobis summa est perfectio. Porro tametsi Deum 12 actu summe intelligentem concipiant, non tamen credunt eum posse omnia 13 quæ actu intelligit, efficere ut existant nam se eo modo Dei potentiam 14 destruere putant. Si omnia inquiunt quæ in ejus intellectu sunt, 15 creavisset, nihil tum amplius creare potuisset, quod credunt Dei 16 omnipotentiæ repugnare ideoque maluerunt Deum ad omnia indifferentem 17 statuere nec aliud creantem præter id quod absoluta quadam voluntate 18 decrevit creare. Verum ego me satis clare ostendisse puto (vide 19 propositionem 16) a summa Dei potentia sive infinita natura infinita 20 infinitis modis hoc est omnia necessario effluxisse vel semper eadem 21 necessitate sequi eodem modo ac ex natura trianguli ab æterno et in 22 æternum sequitur ejus tres angulos æquari duobus rectis. Quare Dei 23 omnipotentia actu ab æterno fuit et in æternum in eadem actualitate 24 manebit. Et hoc modo Dei omnipotentia longe meo quidem judicio 25 perfectior statuitur. Imo adversarii Dei omnipotentiam (liceat aperte 26 loqui) negare videntur. Coguntur enim fateri Deum infinita creabilia 27 intelligere quæ tamen nunquam creare poterit. Nam alias si scilicet 28 omnia quæ intelligit crearet, suam juxta ipsos exhauriret omnipotentiam 29 et se imperfectum redderet. Ut igitur Deum perfectum statuant, eo 30 rediguntur ut simul statuere debeant ipsum non posse omnia efficere ad 31 quæ ejus potentia se extendit, quo absurdius aut Dei omnipotentiæ magis 32 repugnans non video quid fingi possit. Porro ut de intellectu et 33 voluntate quos Deo communiter tribuimus, hic etiam aliquid dicam, si ad 34 æternam Dei essentiam intellectus scilicet et voluntas pertinent, aliud 35 sane per utrumque hoc attributum intelligendum est quam quod vulgo 36 solent homines. Nam intellectus et voluntas qui Dei essentiam 37 constituerent, a nostro intellectu et voluntate toto cælo differre 38 deberent nec in ulla re præterquam in nomine convenire possent; non 39 aliter scilicet quam inter se conveniunt canis, signum cæleste et canis, 40 animal latrans. Quod sic demonstrabo. Si intellectus ad divinam naturam 41 pertinet, non poterit uti noster intellectus posterior (ut plerisque 42 placet) vel simul natura esse cum rebus intellectis quandoquidem Deus 43 omnibus rebus prior est causalitate (per corollarium I propositionis 16) 44 sed contra veritas et formalis rerum essentia ideo talis est quia talis 45 in Dei intellectu existit objective. Quare Dei intellectus quatenus Dei 46 essentiam constituere concipitur, est revera causa rerum tam earum 47 essentiæ quam earum existentiæ, quod ab iis videtur etiam fuisse 48 animadversum qui Dei intellectum, voluntatem et potentiam unum et idem 49 esse asseruerunt. Cum itaque Dei intellectus sit unica rerum causa 50 videlicet (ut ostendimus) tam earum essentiæ quam earum existentiæ, 51 debet ipse necessario ab iisdem differre tam ratione essentiæ quam 52 ratione existentiæ. Nam causatum differt a sua causa præcise in eo quod 53 a causa habet. Exempli gratia homo est causa existentiæ, non vero 54 essentiæ alterius hominis; est enim hæc æterna veritas et ideo secundum 55 essentiam prorsus convenire possunt; in existendo autem differre debent 56 et propterea si unius existentia pereat, non ideo alterius peribit sed 57 si unius essentia destrui posset et fieri falsa, destrueretur etiam 58 alterius essentia. Quapropter res quæ et essentiæ et existentiæ alicujus 59 effectus est causa, a tali effectu differre debet tam ratione essentiæ 60 quam ratione existentiæ. Atqui Dei intellectus est et essentiæ et 61 existentiæ nostri intellectus causa; ergo Dei intellectus quatenus 62 divinam essentiam constituere concipitur, a nostro intellectu tam 63 ratione essentiæ quam ratione existentiæ differt nec in ulla re 64 præterquam in nomine cum eo convenire potest, ut volebamus. Circa 65 voluntatem eodem modo proceditur, ut facile unusquisque videre potest. 66 67