ethica

Spinozas ethics and various translations, edited for easy post processing.
git clone https://git.repetitions.de/ethica

1p16d.md (639B)


 1 Hæc propositio unicuique manifesta esse debet si modo ad hoc attendat
 2 quod ex data cujuscunque rei definitione plures proprietates intellectus
 3 concludit, quæ revera ex eadem (hoc est ipsa rei essentia) necessario
 4 sequuntur et eo plures quo plus realitatis rei definitio exprimit hoc
 5 est quo plus realitatis rei definitæ essentia involvit. Cum autem natura
 6 divina infinita absolute attributa habeat (per definitionem 6) quorum
 7 etiam unumquodque infinitam essentiam in suo genere exprimit, ex ejusdem
 8 ergo necessitate infinita infinitis modis (hoc est omnia quæ sub
 9 intellectum infinitum cadere possunt) necessario sequi debent. Q.E.D.
10 
11