ethica

Spinozas ethics and various translations, edited for easy post processing.
git clone https://git.repetitions.de/ethica

1p15sc.md (7280B)


 1 Sunt qui Deum instar hominis corpore et mente constantem atque passionibus
 2 obnoxium fingunt sed quam longe hi a vera Dei cognitione aberrent, satis ex jam
 3 demonstratis constat. Sed hos mitto : nam omnes qui naturam divinam aliquo modo
 4 contemplati sunt, Deum esse corporeum negant. Quod etiam optime probant ex eo
 5 quod per corpus intelligimus quamcunque quantitatem longam, latam et profundam,
 6 certa aliqua figura terminatam, quo nihil absurdius de Deo, ente scilicet
 7 absolute infinito, dici potest. Attamen interim aliis rationibus quibus hoc idem
 8 demonstrare conantur, clare ostendunt se substantiam ipsam corpoream sive
 9 extensam a natura divina omnino removere atque ipsam a Deo creatam statuunt. Ex
10 qua autem divina potentia creari potuerit, prorsus ignorant; quod clare ostendit
11 illos id quod ipsimet dicunt, non intelligere. Ego saltem satis clare meo quidem
12 judicio demonstravi (vide corollarium propositionis 6 et scholium II
13 propositionis 8) nullam substantiam ab alio produci vel creari. Porro
14 propositione 14 ostendimus præter Deum nullam dari neque concipi posse
15 substantiam atque hinc conclusimus substantiam extensam unum ex infinitis Dei
16 attributis esse. Verum ad pleniorem explicationem adversariorum argumenta
17 refutabo quæ omnia huc redeunt primo quod substantia corporea quatenus
18 substantia constat ut putant partibus et ideo eandem infinitam posse esse et
19 consequenter ad Deum pertinere posse negant. Atque hoc multis exemplis explicant
20 ex quibus unum aut alterum afferam. Si substantia corporea aiunt est infinita,
21 concipiatur in duas partes dividi; erit unaquæque pars vel finita vel infinita.
22 Si illud, componitur ergo infinitum ex duabus partibus finitis, quod est
23 absurdum. Si hoc, datur ergo infinitum duplo majus alio infinito, quod etiam est
24 absurdum. Porro si quantitas infinita mensuratur partibus pedes æquantibus,
25 infinitis talibus partibus constare debebit ut et si partibus mensuretur digitos
26 æquantibus ac propterea unus numerus infinitus erit duodecies major alio
27 infinito. Denique si ex uno puncto infinitæ cujusdam quantitatis concipiatur
28 duas lineas ut AB, AC, certa ac determinata in initio distantia in infinitum
29 protendi, certum est distantiam inter B et C continuo augeri et tandem ex
30 determinata indeterminabilem fore. Cum igitur hæc absurda sequantur ut putant ex
31 eo quod quantitas infinita supponitur, inde concludunt substantiam corpoream
32 debere esse finitam et consequenter ad Dei essentiam non pertinere. Secundum
33 argumentum petitur etiam a summa Dei perfectione. Deus enim inquiunt cum sit ens
34 summe perfectum, pati non potest : atqui substantia corporea quandoquidem
35 divisibilis est, pati potest; sequitur ergo ipsam ad Dei essentiam non
36 pertinere. Hæc sunt quæ apud scriptores invenio argumenta quibus ostendere
37 conantur substantiam corpoream divina natura indignam esse nec ad eandem posse
38 pertinere. Verumenimvero si quis recte attendat, me ad hæc jam respondisse
39 comperiet quandoquidem hæc argumenta in eo tantum fundantur quod substantiam
40 corpoream ex partibus componi supponunt, quod jam (per propositionem 12 cum
41 corollario propositionis 13) absurdum esse ostendi. Deinde si quis rem recte
42 perpendere velit, videbit omnia illa absurda (siquidem omnia absurda sunt, de
43 quo non jam disputo) ex quibus concludere volunt substantiam extensam finitam
44 esse, minime ex eo sequi quod quantitas infinita supponatur sed quod quantitatem
45 infinitam mensurabilem et ex partibus finitis conflari supponunt; quare ex
46 absurdis quæ inde sequuntur, nihil aliud concludere possunt quam quod quantitas
47 infinita non sit mensurabilis et quod ex partibus finitis conflari non possit.
48 Atque hoc idem est quod nos supra (propositione 12 etc.) jam demonstravimus.
49 Quare telum quod in nos intendunt, in se ipsos revera conjiciunt. Si igitur ipsi
50 ex suo hoc absurdo concludere tamen volunt substantiam extensam debere esse
51 finitam, nihil aliud hercle faciunt quam si quis ex eo quod finxit circulum
52 quadrati proprietates habere, concludit circulum non habere centrum ex quo omnes
53 ad circumferentiam ductæ lineæ sunt æquales. Nam substantiam corpoream quæ non
54 nisi infinita, non nisi unica et non nisi indivisibilis potest concipi (vide
55 propositiones 8, 5 et 12) eam ipsi ad concludendum eandem esse finitam, ex
56 partibus finitis conflari et multiplicem esse et divisibilem concipiunt. Sic
57 etiam alii postquam fingunt lineam ex punctis componi, multa sciunt invenire
58 argumenta quibus ostendant lineam non posse in infinitum dividi. Et profecto non
59 minus absurdum est ponere quod substantia corporea ex corporibus sive partibus
60 componatur quam quod corpus ex superficiebus, superficies ex lineis, lineæ
61 denique ex punctis componantur. Atque hoc omnes qui claram rationem infallibilem
62 esse sciunt, fateri debent et imprimis ii qui negant dari vacuum. Nam si
63 substantia corporea ita posset dividi ut ejus partes realiter distinctæ essent,
64 cur ergo una pars non posset annihilari manentibus reliquis ut ante inter se
65 connexis? et cur omnes ita aptari debent ne detur vacuum? Sane rerum quæ
66 realiter ab invicem distinctæ sunt, una sine alia esse et in suo statu manere
67 potest. Cum igitur vacuum in natura non detur (de quo alias) sed omnes partes
68 ita concurrere debent ne detur vacuum, sequitur hinc etiam easdem non posse
69 realiter distingui hoc est substantiam corpoream quatenus substantia est, non
70 posse dividi. Si quis tamen jam quærat cur nos ex natura ita propensi simus ad
71 dividendam quantitatem? ei respondeo quod quantitas duobus modis a nobis
72 concipitur, abstracte scilicet sive superficialiter prout nempe ipsam imaginamur
73 vel ut substantia, quod a solo intellectu fit. Si itaque ad quantitatem
74 attendimus prout in imaginatione est, quod sæpe et facilius a nobis fit,
75 reperietur finita, divisibilis et partibus conflata; si autem ad ipsam prout in
76 intellectu est, attendimus et eam quatenus substantia est, concipimus, quod
77 difficillime fit, tum ut jam satis demonstravimus, infinita, unica et
78 indivisibilis reperietur. Quod omnibus qui inter imaginationem et intellectum
79 distinguere sciverint, satis manifestum erit, præcipue si ad hoc etiam
80 attendatur quod materia ubique eadem est nec partes in eadem distinguuntur nisi
81 quatenus materiam diversimode affectam esse concipimus, unde ejus partes
82 modaliter tantum distinguuntur, non autem realiter. Exempli gratia aquam
83 quatenus aqua est, dividi concipimus ejusque partes ab invicem separari; at non
84 quatenus substantia est corporea; eatenus enim neque separatur neque dividitur.
85 Porro aqua quatenus aqua generatur et corrumpitur; at quatenus substantia nec
86 generatur nec corrumpitur. Atque his me ad secundum argumentum etiam respondisse
87 puto quandoquidem id in eo etiam fundatur quod materia quatenus substantia
88 divisibilis sit et partibus confletur. Et quamvis hoc non esset, nescio cur
89 divina natura indigna esset quandoquidem (per propositionem 14) extra Deum nulla
90 substantia dari potest a qua ipsa pateretur. Omnia inquam in Deo sunt et omnia
91 quæ fiunt per solas leges infinitæ Dei naturæ fiunt et ex necessitate ejus
92 essentiæ (ut mox ostendam) sequuntur; quare nulla ratione dici potest Deum ab
93 alio pati aut substantiam extensam divina natura indignam esse tametsi
94 divisibilis supponatur dummodo æterna et infinita concedatur. Sed de his
95 impræsentiarum satis.
96 
97