ethica

Spinozas ethics and various translations, edited for easy post processing.
git clone https://git.repetitions.de/ethica

1p15d.md (416B)


1 Præter Deum nulla datur neque concipi potest substantia (per 14
2 propositionem) hoc est (per definitionem 3) res quæ in se est et per se
3 concipitur. Modi autem (per definitionem 5) sine substantia nec esse nec
4 concipi possunt; quare hi in sola divina natura esse et per ipsam solam
5 concipi possunt. Atqui præter substantias et modos nil datur (per axioma
6 1). Ergo nihil sine Deo esse neque concipi potest. Q.E.D.
7 
8