ethica

Spinozas ethics and various translations, edited for easy post processing.
git clone https://git.repetitions.de/ethica

1p12d.md (815B)


 1 Partes enim in quas substantia sic concepta divideretur, vel naturam
 2 substantiæ retinebunt vel non. Si primum, tum (per 8 propositionem)
 3 unaquæque pars debebit esse infinita et (per propositionem 6) causa sui
 4 et (per propositionem 5) constare debebit ex diverso attributo adeoque
 5 ex una substantia plures constitui poterunt, quod (per propositionem 6)
 6 est absurdum. Adde quod partes (per propositionem 2) nihil commune cum
 7 suo toto haberent et totum (per definitionem 4 et propositionem 10)
 8 absque suis partibus et esse et concipi posset, quod absurdum esse nemo
 9 dubitare poterit. Si autem secundum ponatur quod scilicet partes naturam
10 substantiæ non retinebunt, ergo cum tota substantia in æquales partes
11 esset divisa, naturam substantiæ amitteret et esse desineret, quod (per
12 propositionem 7) est absurdum.
13 
14