ethica

Spinozas ethics and various translations, edited for easy post processing.
git clone https://git.repetitions.de/ethica

1p11sc.md (2126B)


 1 In hac ultima demonstratione Dei existentiam a posteriori ostendere
 2 volui ut demonstratio facilius perciperetur; non autem propterea quod ex
 3 hoc eodem fundamento Dei existentia a priori non sequatur. Nam cum posse
 4 existere potentia sit, sequitur quo plus realitatis alicujus rei naturæ
 5 competit eo plus virium a se habere ut existat adeoque Ens absolute
 6 infinitum sive Deum infinitam absolute potentiam existendi a se habere,
 7 qui propterea absolute existit. Multi tamen forsan non facile hujus
 8 demonstrationis evidentiam videre poterunt quia assueti sunt eas
 9 solummodo res contemplari quæ a causis externis fiunt et ex his quæ cito
10 fiunt hoc est quæ facile existunt, eas etiam facile perire vident et
11 contra eas res factu difficiliores judicant hoc est ad existendum non
12 adeo faciles ad quas plura pertinere concipiunt. Verum ut ab his
13 præjudiciis liberentur, non opus habeo hic ostendere qua ratione hoc
14 enunciatum "quod cito fit cito perit" verum sit nec etiam an respectu
15 totius naturæ omnia æque facilia sint an secus. Sed hoc tantum notare
16 sufficit me hic non loqui de rebus quæ a causis externis fiunt sed de
17 solis substantiis, quæ (per propositionem 6) a nulla causa externa
18 produci possunt. Res enim quæ a causis externis fiunt, sive eæ multis
19 partibus constent sive paucis, quicquid perfectionis sive realitatis
20 habent, id omne virtuti causæ externæ debetur adeoque earum existentia
21 ex sola perfectione causæ externæ, non autem suæ oritur. Contra quicquid
22 substantia perfectionis habet, nulli causæ externæ debetur; quare ejus
23 etiam existentia ex sola ejus natura sequi debet, quæ proinde nihil
24 aliud est quam ejus essentia. Perfectio igitur rei existentiam non
25 tollit sed contra ponit; imperfectio autem contra eandem tollit adeoque
26 de nullius rei existentia certiores esse possumus quam de existentia
27 Entis absolute infiniti seu perfecti hoc est Dei. Nam quandoquidem ejus
28 essentia omnem imperfectionem secludit absolutamque perfectionem
29 involvit, eo ipso omnem causam dubitandi de ipsius existentia tollit
30 summamque de eadem certitudinem dat, quod mediocriter attendenti
31 perspicuum fore credo.
32 
33