ethica

Spinozas ethics and various translations, edited for easy post processing.
git clone https://git.repetitions.de/ethica

1p11a2.md (532B)


1 Posse non existere impotentia est et contra posse existere potentia est
2 (ut per se notum). Si itaque id quod jam necessario existit, non nisi
3 entia finita sunt, sunt ergo entia finita potentiora Ente absolute
4 infinito atque hoc (ut per se notum) absurdum est; ergo vel nihil
5 existit vel Ens absolute infinitum necessario etiam existit. Atqui nos
6 vel in nobis vel in alio quod necessario existit, existimus (vide axioma
7 1 et propositionem 7). Ergo Ens absolute infinitum hoc est (per
8 definitionem 6) Deus necessario existit. Q.E.D.
9 
10