1p11a1.md (1932B)
1 Cujuscunque rei assignari debet causa seu ratio tam cur existit quam cur 2 non existit. Exempli gratia si triangulus existit, ratio seu causa dari 3 debet cur existit; si autem non existit, ratio etiam seu causa dari 4 debet quæ impedit quominus existat sive quæ ejus existentiam tollat. Hæc 5 vero ratio seu causa vel in natura rei contineri debet vel extra ipsam. 6 Exempli gratia rationem cur circulus quadratus non existat, ipsa ejus 7 natura indicat; nimirum quia contradictionem involvit. Cur autem contra 8 substantia existat, ex sola etiam ejus natura sequitur quia scilicet 9 existentiam involvit (vide propositionem 7). At ratio cur circulus vel 10 triangulus existit vel cur non existit, ex eorum natura non sequitur sed 11 ex ordine universæ naturæ corporeæ; ex eo enim sequi debet vel jam 12 triangulum necessario existere vel impossibile esse ut jam existat. 13 Atque hæc per se manifesta sunt. Ex quibus sequitur id necessario 14 existere cujus nulla ratio nec causa datur quæ impedit quominus existat. 15 Si itaque nulla ratio nec causa dari possit quæ impedit quominus Deus 16 existat vel quæ ejus existentiam tollat, omnino concludendum est eundem 17 necessario existere. At si talis ratio seu causa daretur, ea vel in ipsa 18 Dei natura vel extra ipsam dari deberet hoc est in alia substantia 19 alterius naturæ. Nam si ejusdem naturæ esset, eo ipso concederetur dari 20 Deum. At substantia quæ alterius esset naturæ, nihil cum Deo commune 21 habere (per 2 propositionem) adeoque neque ejus existentiam ponere neque 22 tollere posset. Cum igitur ratio seu causa quæ divinam existentiam 23 tollat, extra divinam naturam dari non possit, debebit necessario dari, 24 siquidem non existit, in ipsa ejus natura, quæ propterea contradictionem 25 involveret. Atqui hoc de Ente absolute infinito et summe perfecto 26 affirmare absurdum est; ergo nec in Deo nec extra Deum ulla causa seu 27 ratio datur quæ ejus existentiam tollat ac proinde Deus necessario 28 existit. Q.E.D. 29 30