ethica

Spinozas ethics and various translations, edited for easy post processing.
git clone https://git.repetitions.de/ethica

1p10sc.md (1242B)


 1 Ex his apparet quod quamvis duo attributa realiter distincta
 2 concipiantur hoc est unum sine ope alterius, non possumus tamen inde
 3 concludere ipsa dua entia sive duas diversas substantias constituere; id
 4 enim est de natura substantiæ ut unumquodque ejus attributorum per se
 5 concipiatur quandoquidem omnia quæ habet attributa, simul in ipsa semper
 6 fuerunt nec unum ab alio produci potuit sed unumquodque realitatem sive
 7 esse substantiæ exprimit. Longe ergo abest ut absurdum sit uni
 8 substantiæ plura attributa tribuere; quin nihil in natura clarius quam
 9 quod unumquodque ens sub aliquo attributo debeat concipi et quo plus
10 realitatis aut esse habeat eo plura attributa quæ et necessitatem sive
11 æternitatem et infinitatem exprimunt, habeat et consequenter nihil etiam
12 clarius quam quod ens absolute infinitum necessario sit definiendum (ut
13 definitione 6 tradidimus) ens quod constat infinitis attributis quorum
14 unumquodque æternam et infinitam certam essentiam exprimit. Si quis
15 autem jam quærit ex quo ergo signo diversitatem substantiarum poterimus
16 dignoscere, legat sequentes propositiones, quæ ostendunt in rerum natura
17 non nisi unicam substantiam existere eamque absolute infinitam esse,
18 quapropter id signum frustra quæreretur.
19 
20