ethica

Spinozas ethics and various translations, edited for easy post processing.
git clone https://git.repetitions.de/ethica

1app.md (13997B)


  1 His Dei naturam ejusque proprietates explicui ut quod necessario existit; quod
  2 sit unicus; quod ex sola suæ naturæ necessitate sit et agat; quod sit omnium
  3 rerum causa libera et quomodo; quod omnia in Deo sint et ab ipso ita pendeant ut
  4 sine ipso nec esse nec concipi possint; et denique quod omnia a Deo fuerint
  5 prædeterminata, non quidem ex libertate voluntatis sive absoluto beneplacito sed
  6 ex absoluta Dei natura sive infinita potentia. Porro ubicunque data fuit
  7 occasio, præjudicia quæ impedire poterant quominus meæ demonstrationes
  8 perciperentur, amovere curavi sed quia non pauca adhuc restant præjudicia quæ
  9 etiam imo maxime impedire poterant et possunt quominus homines rerum
 10 concatenationem eo quo ipsam explicui modo, amplecti possint, eadem hic ad
 11 examen rationis vocare operæ pretium duxi. Et quoniam omnia quæ hic indicare
 12 suscipio præjudicia pendent ab hoc uno quod scilicet communiter supponant
 13 homines omnes res naturales ut ipsos propter finem agere, imo ipsum Deum omnia
 14 ad certum aliquem finem dirigere pro certo statuant : dicunt enim Deum omnia
 15 propter hominem fecisse, hominem autem ut ipsum coleret. Hoc igitur unum prius
 16 considerabo quærendo scilicet primo causam cur plerique hoc in præjudicio
 17 acquiescant et omnes natura adeo propensi sint ad idem amplectendum. Deinde
 18 ejusdem falsitatem ostendam et tandem quomodo ex hoc orta sint præjudicia de
 19 bono et malo, merito et peccato, laude et vituperio, ordine et confusione,
 20 pulchritudine et deformitate et de aliis hujus generis. Verum hæc ab humanæ
 21 mentis natura deducere non est hujus loci : satis hic erit si pro fundamento id
 22 capiam quod apud omnes debet esse in confesso nempe hoc quod omnes homines rerum
 23 causarum ignari nascuntur et quod omnes appetitum habent suum utile quærendi,
 24 cujus rei sunt conscii. Ex his enim sequitur primo quod homines se liberos esse
 25 opinentur quandoquidem suarum volitionum suique appetitus sunt conscii et de
 26 causis a quibus disponuntur ad appetendum et volendum, quia earum sunt ignari
 27 nec per somnium cogitant. Sequitur secundo homines omnia propter finem agere
 28 videlicet propter utile quod appetunt; unde fit ut semper rerum peractarum
 29 causas finales tantum scire expetant et ubi ipsas audiverint, quiescant; nimirum
 30 quia nullam habent causam ulterius dubitandi. Sin autem easdem ex alio audire
 31 nequeant, nihil iis restat nisi ut ad semet se convertant et ad fines a quibus
 32 ipsi ad similia determinari solent, reflectant et sic ex suo ingenio ingenium
 33 alterius necessario judicant. Porro cum in se et extra se non pauca reperiant
 34 media quæ ad suum utile assequendum non parum conducant ut exempli gratia oculos
 35 ad videndum, dentes ad masticandum, herbas et animantia ad alimentum, solem ad
 36 illuminandum, mare ad alendum pisces, hinc factum ut omnia naturalia tanquam ad
 37 suum utile media considerent et quia illa media ab ipsis inventa, non autem
 38 parata esse sciunt, hinc causam credendi habuerunt aliquem alium esse qui illa
 39 media in eorum usum paraverit. Nam postquam res ut media consideraverunt,
 40 credere non potuerunt easdem se ipsas fecisse sed ex mediis quæ sibi ipsi parare
 41 solent, concludere debuerunt dari aliquem vel aliquos naturæ rectores humana
 42 præditos libertate qui ipsis omnia curaverint et in eorum usum omnia fecerint.
 43 Atque horum etiam ingenium quandoquidem de eo nunquam quid audiverant, ex suo
 44 judicare debuerunt atque hinc statuerunt Deos omnia in hominum usum dirigere ut
 45 homines sibi devinciant et in summo ab iisdem honore habeantur; unde factum ut
 46 unusquisque diversos Deum colendi modos ex suo ingenio excogitaverit ut Deus eos
 47 supra reliquos diligeret et totam naturam in usum cæcæ illorum cupiditatis et
 48 insatiabilis avaritiæ dirigeret. Atque ita hoc præjudicium in superstitionem
 49 versum et altas in mentibus egit radices; quod in causa fuit ut unusquisque
 50 maximo conatu omnium rerum causas finales intelligere easque explicare studeret.
 51 Sed dum quæsiverunt ostendere naturam nihil frustra (hoc est quod in usum
 52 hominum non sit) agere, nihil aliud videntur ostendisse quam naturam Deosque
 53 æque ac homines delirare. Vide quæso quo res tandem evasit! Inter tot naturæ
 54 commoda non pauca reperire debuerunt incommoda, tempestates scilicet, terræ
 55 motus, morbos etc. atque hæc statuerunt propterea evenire quod Dii irati essent
 56 ob injurias sibi ab hominibus factas sive ob peccata in suo cultu commissa et
 57 quamvis experientia indies reclamaret ac infinitis exemplis ostenderet commoda
 58 atque incommoda piis æque ac impiis promiscue evenire, non ideo ab inveterato
 59 præjudicio destiterunt : facilius enim iis fuit hoc inter alia incognita quorum
 60 usum ignorabant, ponere et sic præsentem suum et innatum statum ignorantiæ
 61 retinere quam totam illam fabricam destruere et novam excogitare. Unde pro certo
 62 statuerunt Deorum judicia humanum captum longissime superare : quæ sane unica
 63 fuisset causa ut veritas humanum genus in æternum lateret nisi mathesis, quæ non
 64 circa fines sed tantum circa figurarum essentias et proprietates versatur, aliam
 65 veritatis normam hominibus ostendisset et præter mathesin aliæ etiam adsignari
 66 possunt causæ (quas hic enumerare supervacaneum est) a quibus fieri potuit ut
 67 homines communia hæc præjudicia animadverterent et in veram rerum cognitionem
 68 ducerentur.
 69 
 70 His satis explicui id quod primo loco promisi. Ut jam autem ostendam naturam
 71 finem nullum sibi præfixum habere et omnes causas finales nihil nisi humana esse
 72 figmenta, non opus est multis. Credo enim id jam satis constare tam ex
 73 fundamentis et causis unde hoc præjudicium originem suam traxisse ostendi quam
 74 ex propositione 16 et corollariis propositionis 32 et præterea ex iis omnibus
 75 quibus ostendi omnia naturæ æterna quadam necessitate summaque perfectione
 76 procedere. Hoc tamen adhuc addam nempe hanc de fine doctrinam naturam omnino
 77 evertere. Nam id quod revera causa est, ut effectum considerat et contra. Deinde
 78 id quod natura prius est, facit posterius. Et denique id quod supremum et
 79 perfectissimum est, reddit imperfectissimum. Nam (duobus prioribus omissis quia
 80 per se manifesta sunt) ut ex propositionibus 21, 22 et 23 constat, ille effectus
 81 perfectissimus est qui a Deo immediate producitur et quo aliquid pluribus causis
 82 intermediis indiget ut producatur, eo imperfectius est. At si res quæ immediate
 83 a Deo productæ sunt, ea de causa factæ essent ut Deus finem assequeretur suum,
 84 tum necessario ultimæ quarum de causa priores factæ sunt, omnium præstantissimæ
 85 essent. Deinde hæc doctrina Dei perfectionem tollit nam si Deus propter finem
 86 agit, aliquid necessario appetit quo caret. Et quamvis theologi et metaphysici
 87 distinguant inter finem indigentiæ et finem assimilationis, fatentur tamen Deum
 88 omnia propter se, non vero propter res creandas egisse quia nihil ante
 89 creationem præter Deum assignare possunt propter quod Deus ageret adeoque
 90 necessario fateri coguntur Deum iis propter quæ media parare voluit, caruisse
 91 eaque cupivisse, ut per se clarum. Nec hic prætereundum est quod hujus doctrinæ
 92 sectatores qui in assignandis rerum finibus suum ingenium ostentare voluerunt,
 93 ad hanc suam doctrinam probandam novum attulerunt modum argumentandi reducendo
 94 scilicet non ad impossibile sed ad ignorantiam, quod ostendit nullum aliud
 95 fuisse huic doctrinæ argumentandi medium. Nam si exempli gratia ex culmine
 96 aliquo lapis in alicujus caput ceciderit eumque interfecerit, hoc modo
 97 demonstrabunt lapidem ad hominem interficiendum cecidisse. Ni enim eum in finem
 98 Deo id volente ceciderit, quomodo tot circumstantiæ (sæpe enim multæ simul
 99 concurrunt) casu concurrere potuerunt? Respondebis fortasse id ex eo quod ventus
100 flavit et quod homo illac iter habebat, evenisse. At instabunt, cur ventus illo
101 tempore flavit? Cur homo illo eodemque tempore illac iter habebat? Si iterum
102 respondeas ventum tum ortum quia mare præcedenti die tempore adhuc tranquillo
103 agitari inceperat et quod homo ab amico invitatus fuerat, instabunt iterum quia
104 nullus rogandi finis, cur autem mare agitabatur? cur homo in illud tempus
105 invitatus fuit? et sic porro causarum causas rogare non cessabunt donec ad Dei
106 voluntatem hoc est ignorantiæ asylum confugeris. Sic etiam ubi corporis humani
107 fabricam vident, stupescunt et ex eo quod tantæ artis causas ignorant,
108 concludunt eandem non mechanica sed divina vel supernaturali arte fabricari
109 talique modo constitui ut una pars alteram non lædat. Atque hinc fit ut qui
110 miraculorum causas veras quærit quique res naturales ut doctus intelligere, non
111 autem ut stultus admirari studet, passim pro hæretico et impio habeatur et
112 proclametur ab iis quos vulgus tanquam naturæ Deorumque interpretes adorat. Nam
113 sciunt quod sublata ignorantia stupor hoc est unicum argumentandi tuendæque suæ
114 auctoritatis medium quod habent, tollitur. Sed hæc relinquo et ad id quod tertio
115 loco hic agere constitui, pergo.
116 
117 Postquam homines sibi persuaserunt omnia quæ fiunt propter ipsos fieri, id in
118 unaquaque re præcipuum judicare debuerunt quod ipsis utilissimum et illa omnia
119 præstantissima æstimare a quibus optime afficiebantur. Unde has formare
120 debuerunt notiones quibus rerum naturas explicarent scilicet bonum, malum,
121 ordinem, confusionem, calidum, frigidum, pulchritudinem et deformitatem et quia
122 se liberos existimant, inde hæ notiones ortæ sunt scilicet laus et vituperium,
123 peccatum et meritum sed has infra postquam de natura humana egero, illas autem
124 hic breviter explicabo. Nempe id omne quod ad valetudinem et Dei cultum
125 conducit, bonum, quod autem iis contrarium est, malum vocaverunt. Et quia ii qui
126 rerum naturam non intelligunt sed res tantummodo imaginantur, nihil de rebus
127 affirmant et imaginationem pro intellectu capiunt, ideo ordinem in rebus esse
128 firmiter credunt rerum suæque naturæ ignari. Nam cum ita sint dispositæ ut cum
129 nobis per sensus repræsentantur, eas facile imaginari et consequenter earum
130 facile recordari possimus, easdem bene ordinatas, si vero contra, ipsas male
131 ordinatas sive confusas esse dicimus. Et quoniam ea nobis præ cæteris grata sunt
132 quæ facile imaginari possumus, ideo homines ordinem confusioni præferunt quasi
133 ordo aliquid in natura præter respectum ad nostram imaginationem esset;
134 dicuntque Deum omnia ordine creasse et hoc modo ipsi nescientes Deo
135 imaginationem tribuunt nisi velint forte Deum humanæ imaginationi providentem
136 res omnes eo disposuisse modo quo ipsas facillime imaginari possent; nec moram
137 forsan iis injiciet quod infinita reperiantur quæ nostram imaginationem longe
138 superant et plurima quæ ipsam propter ejus imbecillitatem confundunt. Sed de hac
139 re satis. Cæteræ deinde notiones etiam præter imaginandi modos quibus imaginatio
140 diversimode afficitur, nihil sunt et tamen ab ignaris tanquam præcipua rerum
141 attributa considerantur quia ut jam diximus, res omnes propter ipsos factas esse
142 credunt et rei alicujus naturam bonam vel malam, sanam vel putridam et corruptam
143 dicunt prout ab eadem afficiuntur. Exempli gratia si motus quem nervi ab
144 objectis per oculos repræsentatis accipiunt, valetudini conducat, objecta a
145 quibus causatur pulchra dicuntur, quæ autem contrarium motum cient, deformia.
146 Quæ deinde per nares sensum movent, odorifera vel fætida vocant, quæ per
147 linguam, dulcia aut amara, sapida aut insipida etc. Quæ autem per tactum, dura
148 aut mollia, aspera aut lævia etc. Et quæ denique aures movent, strepitum, sonum
149 vel harmoniam edere dicuntur quorum postremum homines adeo dementavit ut Deum
150 etiam harmonia delectari crederent. Nec desunt philosophi qui sibi persuaserint
151 motus cælestes harmoniam componere. Quæ omnia satis ostendunt unumquemque pro
152 dispositione cerebri de rebus judicasse vel potius imaginationis affectiones pro
153 rebus accepisse. Quare non mirum est (ut hoc etiam obiter notemus) quod inter
154 homines tot quot experimur, controversiæ ortæ sint ex quibus tandem
155 scepticismus. Nam quamvis humana corpora in multis conveniant, in plurimis tamen
156 discrepant et ideo id quod uni bonum, alteri malum videtur; quod uni ordinatum,
157 alteri confusum; quod uni gratum, alteri ingratum est et sic de cæteris quibus
158 hic supersedeo cum quia hujus loci non est de his ex professo agere, tum quia
159 hoc omnes satis experti sunt. Omnibus enim in ore est "quot capita tot sensus",
160 "suo quemque sensu abundare", "non minora cerebrorum quam palatorum esse
161 discrimina" : quæ sententiæ satis ostendunt homines pro dispositione cerebri de
162 rebus judicare resque potius imaginari quam intelligere. Res enim si
163 intellexissent, illæ omnes teste mathesi, si non allicerent, ad minimum
164 convincerent.
165 
166 Videmus itaque omnes notiones quibus vulgus solet naturam explicare, modos esse
167 tantummodo imaginandi nec ullius rei naturam sed tantum imaginationis
168 constitutionem indicare et quia nomina habent, quasi essent entium extra
169 imaginationem existentium, eadem entia non rationis sed imaginationis voco atque
170 adeo omnia argumenta quæ contra nos ex similibus notionibus petuntur, facile
171 propulsari possunt. Solent enim multi sic argumentari. Si omnia ex necessitate
172 perfectissimæ Dei naturæ sunt consecuta, unde ergo tot imperfectiones in natura
173 ortæ? Videlicet rerum corruptio ad fætorem usque, rerum deformitas quæ nauseam
174 moveat, confusio, malum, peccatum etc. Sed ut modo dixi, facile confutantur. Nam
175 rerum perfectio ex sola earum natura et potentia est æstimanda nec ideo res
176 magis aut minus perfectæ sunt propterea quod hominum sensum delectant vel
177 offendunt, quod humanæ naturæ conducunt vel quod eidem repugnant. Iis autem qui
178 quærunt cur Deus omnes homines non ita creavit ut solo rationis ductu
179 gubernarentur? nihil aliud respondeo quam quia ei non defuit materia ad omnia ex
180 summo nimirum ad infimum perfectionis gradum creanda vel magis proprie loquendo
181 quia ipsius naturæ leges adeo amplæ fuerunt ut sufficerent ad omnia quæ ab
182 aliquo infinito intellectu concipi possunt producenda, ut propositione 16
183 demonstravi.
184 
185 Hæc sunt quæ hic notare suscepi præjudicia. Si quædam hujus farinæ adhuc
186 restant, poterunt eadem ab unoquoque mediocri meditatione emendari.
187 
188